monumenta.ch > Plinius > sectio 96

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 96
{XXVI} Sed priusquam generatim haec persequamur, indicari convenit quae prodidit Onesicritus classe Alexandri circumvectus in mediterranea Persidis ex India, enarrata proxime a Iuba, deinde eam navigationem, quae his annis comperta servatur hodie. Onesicriti et Nearchi navigatio nec nomina omnia habet mansionum nec spatia, primumque Xylinepolis ab Alexandro condita, unde ceperunt exordium, iuxta quod flumen aut ubi fuerit non satis explanatur.